- BYRSA
- I.BYRSAamnis e Iura ortus, prope Basileam, cui plurimum adfert commodi, in Rhenum influit. Vide Birsa.II.BYRSAarx in media Carthagine, in cuius vertice Aesculapii templum, quod Asdrubalis uxor, captâ urbe, concremavit. De cuius nominis origine haec Servius, Appulsa ad Libyam Dido, quum ab Hiarba Gaetulorum Rege pelleretur, petiit callide, ut tantum terrae emeret, quantum posset taurinô tergô circumdare, quod cum obtinuisset, corium in tenuissima frusta sectum ita tetendit, ut occupatis 22. stadiis civitatem construxerit, quam postea vocavit Carthaginem. Arcem vero a bovino corio quod vocant Graeci, Byrsan nuncupavit. Virg. l. 1. Aen. v. 371.Mercatique solum facti de nomine Byrsan,Taurinô quantum possim circumdare tergô.Sil. Ital. l. 1. v. 24.Tum pretiô mercata solum nova maenia ponit,Cingere qua sectô permissam litora tauro.Commentum istud Didonis etiam attigit Herodian. l. 5. c. 6. loquens de quodam simulacro: Φασὶ δὲ αὐτο Διδῶ τὴν Φοίνιςςαν ἱ δρύσαςθαι, ὅτε δὴ τὴν ἀρχαίαν Καρχηδόνα πόλιν ἔκτισε, βύρσαν κατατεμοῦσαν. Rem eandem tetigit quoque Dionys. Perieg.Καρχηδὼν ην` μῦθος ὑποαὶ βοῒ μετρηθῆναι.Sunt qui hoc Didonis commentum ad totam urbem referant. Livius l. 34. c. 62. Advenis, quantum sectô bouts tergô amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum. Sed hoc et ratio abnuit, et Appianus, qui clare in Libycis: Οἱ δὲ τὸ δέρμμ περιτεμόντες ἐς ἱμάντα ἕνα ςτενότατον, περιεθηκαν, ἔνθα νῦν ἐςτιν ἡ Καρχηδονίων ἀκρόπολις, καὶ ὑπὸ τȏυ δὲ Βύρσα ὀνομάζεται. Silius l. 3. v. 241. veterem vocat,Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplisPrisca situ, veterisque ante arces condita Byrsae.Fabulam est qui ex eo natam putat, quod veterrimis vice pecuniae fuerint frustra corii bubuli signati. Itaque secundum antiquos, ut vidimus, a corio Byrsae nomenclatio est. Interim tamen et hoc Graeculorum inventum est, cui praebita est occasio e voce Βύρσα illis corium significante, nempe more suô omnium origines ex sua lingua petunt. Quod si accuratius inquisivissent in res Punicas, vidissent verum arcis cius nomen non Βύρσα esse, ut pisi pronuntiabant, sed Botzra, vel Bosra. Hebr. Gap desc: Hebrew h. e. ὀχύρωμα, πύργος, φρουρίον, quocirca Strabo l. 17. ἀκρόπολιν interpretatur. Nic. Lloydius. Vide etiam Marmol. l. 6. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.